Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[325]
sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo
quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas
duas. Primam1, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem
Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam2 concinnis
et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem
pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles
frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis
ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud3 autem genus est
non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque
incitatum, quale4 est nunc Asia tota, nec flumine solum
orationis, sed etiam exornato et faceto5 genere verborum, in
quo fuit6 Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius
[p. 1100]
Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata
sententiarum concinnitas non erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.